CALCEAMENTA

CALCEAMENTA
CALCEAMENTA
deferendi seu praebendi ritus, indigitatur Auctori Chronici Regum Manniae, ubi de Olao Magno Rege Norwagiae, Murecardo, inquit, Regi Hiberniae, misit calciamenta sua, praecipiens er, ut ea super humeros suos in die Natalis Domini per medium domus suae portaret, in conspectu nuntiorum eius, ut inde intelligeret, se subiectum esse Magno Regi. Signum videl. subiectionis et obsequii hoc erat. Quemadmodum et Sponsus Sponsae olim, in obsequii pignus, calceamenta afferre et praebere consuevisse, legitur apud Gregor. Turonens. de Vitis Patrum c. 16. laudatum eidem Cat. du Fresne. Certe calceum domini solvendi seu exuendi, singulare servorum apud Hebraeos munus fuit: a quo more manâsse videtur loquendi illa, ad summam discipuli loquentis humilitatem Magistrique dignitatem exprimendam, formula, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti, quâ Marci c. 1. v. 7. alibique Iohannes usus est. Id quod ex eo item firmatur, quod aiunt Magistri, Omne genus operis, quod a servo domino suo praestandum est, id etiam a Discipulo Magistro suo est praestandum, praeter solutionem calcei eius, Gem. Babyl. ad tit. Cethuboth c. 11. fol. 96. a. Quod itidem de calceo exuendo ac induendo, inrelligendum esse, monet Mamonides, apud Ioh. Seldenum de Iure Natur. et Gentium iuxta Discipl. hebraeorum, l. 6. c. 8. etc. vide quoque infra ubi de Leviro: et de Gentilium Christianorumque veterib. ceremoniis inter calceandum adhibitis, infra itid. voce Sputum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CALCEI — Initio nascentis Rei publ. Romanae, non modo servi, sed et Senatores ipsi nudis incedebant pedibus: et licet haec ἀνυποδυσία, paupertatis videretur indicium, nihilominus clari quoque Imperatores, magnique Duces, in patientis animi tolerantiaeque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • servilla — (del lat. «servilĭa calceamenta», calzado de esclavas; ant.) f. *Zapatilla (calzado). ≃ Jerviguilla, jervilla. * * * servilla. (Del lat. servilĭa [calceamenta], [calzado] de esclavas). f. salvilla. || 2. desus. Zapato ligero y de suela muy… …   Enciclopedia Universal

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JUNCUS — I. JUNCUS Vitgilianus, Senator, tamquam libidinum Messalinae conscius, a Claudio Caes. poena affectus. Tac. Ann. l. 11. c. 35. II. JUNCUS a iungenod dictus, quoniam eius usus ad iuncturas utilis, vel quod iunctis radicibus haeteat, Isid.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ODO — I. ODO 2. Abbas Cluniacensis Gallus, discipulus S. Remigii Antissiodorensis: Proncipum Pontificumque arbiter. Obiit A. C. 944. scripsit plurima. Vide Morer. Diction. Hist. Item, dictus Cantianus, Benedictinus, saeculô 12. Thomae Cantuariensi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHAECASIA — I. PHAECASIA calceamenti genus, apud Veteres, et quidem Hesychio, ὑποδήματος εἶδος γεωργικοῦ, i. e. species calceamenti rustici, ut similia fuerint peronibus e crasso corio rudique Minervâ confectis. Alii crepidis potius baxeisque Philosophicis;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SANDALIUM — I. SANDALIUM Insul. parva maris Aegaei, apud Lesbum, et regio Pisidiae, in Asia. Strabo, Steph. II. SANDALIUM munitissimum castrum quondam ab Alexandro M. Macedonum rege, cum Tyrum oppugnaret, in Isthmo et littore maris, inxta limpidum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOLEA — I. SOLEA Graece Σωλέας, apud Codinum de Officiis c. 17. At Partriarcha, apud Soleam Stans, recitat orationem, pars Aedis sacrae est, Bemati et Amboni proxima, qualis vero, non adeo liquet. Meursio fuit thronus seu solium, e quo fidelibus olim S.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TZANCAE — sive ZANCAE, genus calceamentorum, quibus Imperatores Graeci usi sunt; Campagi Latinis, cultu, pretiô, coloreque ab aliorum distincti. Habebant ad latus, secundum suras et in tatsis, aquilas ex lapillis et margaritis, iisque usi sunt Imperatores… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIR — avex vi, quod viribus praestet; an a Virtute; an ex Hebraeo Gap desc: Hebrew per aphaeresin; an a Vireo? quatuor modis intelligitur, Sexu, quô nascitur ut masculus sit; Aetate, quâ differt a puero; Lege, quâ maritus; Animô, quô in suo etiam sexu… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”